| Heathcote William Garrod, comp. (18781960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912. |
| |
| Tarquins Dream |
| | | L. Accius |
| |
| |
TARQVINIVS QVONIAM quieti corpus nocturno impetu | |
| dedi sopore placans artus languidos: | |
| uisust in somnis pastor ad me adpellere | |
| pecus lanigerum eximia pulchritudine, | |
| duos consanguineos arietes inde eligi | 5 |
| praeclarioremque alterum immolare me: | |
| deine eius germanum cornibus conitier, | |
| in me arietare, eoque ictu me ad casum dari: | |
| exin prostratum terra, grauiter saucium, | |
| resupinum in caelo contueri maxime | 10 |
| mirificum facinus: dextrorsum orbem flammeum | |
| radiatum solis linquier cursu nouo. | |
| |
HARIOLVS Rex, quae in uita ursurpant homines, cogitant curant uident, | |
| quaeque agunt uigilantes agitantque, ea si cui in somno accidunt, | |
| Minus mirandum est, di rem tantam haut temere improuiso offerunt. | 15 |
| proin uide ne, quem tu esse hebetm deputas aeque ac pecus, | |
| is sapientia munitum pectus egregie gerat | |
| teque regno expellat: nam id quod de sole ostentum est tibi, | |
| populo commutationem rerum portendit fore | |
| perproquinquam. haec bene uerruncent populo! nam quod dexterum | 20 |
| cepit cursum ab laeua signum praepotens, pulcherrume | |
| auguratum est rem Romanam publicam summam fore. | |
| |
|
|
|