| |
| QVIS potis est dignum pollenti pectore carmen | |
| condere pro rerum maiestate hisque repertis? | |
| quisue ualet uerbis tantum qui fingere laudes | |
| pro meritis eius possit qui talia nobis | |
| pectore parta suo quaesitaque praemia liquit? | 5 |
| nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus. | |
| nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum, | |
| dicendum est, deus ille fuit, deus, inclute Memmi, | |
| qui princeps uitae rationem inuenit eam quae | |
| nun appellatur sapientia, quique per artem | 10 |
| fluctibus e tantis uitam tantisque tenebris | |
| in tam tranquillo et tam clara luce locauit | |
| confer enim diuina aliorum antiqua reperta. | |
| namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris | |
| uitigeni laticem mortalibus instituisse; | 15 |
| cum tamen his posset sine rebus uita manere, | |
| ut fama est aliquas etiam nunc uiuere gentis. | |
| at bene non poterat sine puro pectore uiui; | |
| quo magis hic merito nobis deus esse uidetur, | |
| ex quo nunc etiam per magnas didita gentis | 20 |
| dulcia permulcent animos solacia uitae. | |
| Herculis antistare autem si facta putabis, | |
| longius a uera multo ratione ferere. | |
| quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus | |
| ille leonis obesset et horrens Arcadius sus? | 25 |
| denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis | |
| hydra uenenatis posset uallata colubris? | |
| quidue tripectora tergemini uis Geryonai? | |
| tanto opere officerent quid aues Stymphala colentes, | |
| et Diomedis equi spirantes naribus ignem | 30 |
| Thracis Bistoniasque plagas atque Ismara propter? | |
| aureaque Hesperidum seruans fulgentia mala, | |
| asper, acerba tuens, immani corpore serpens | |
| arboris amplexus stirpem quid denique obesset | |
| propter Atlanteum litus pelageque sonora, | 35 |
| quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet? | |
| cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta, | |
| si non uicta forent, quid tandem uiua nocerent? | |
| nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum | |
| nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est | 40 |
| per nemora ac montis magnos siluasque profundas; | |
| quae loca uitandi plerumque est nostra potestas. | |
| at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis | |
| atque pericula sunt ingratis insinuanda? | |
| quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres | 45 |
| sollicitum curae quantique perinde timores? | |
| quidue superbia spurcitia ac petulantia? quantas | |
| efficiunt clades? quid luxus desidiaeque? | |
| haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque | |
| expulerit dictis, non armis nonne decebit | 50 |
| hunc hominem numero diuum dignarier esse? | |
| cum bene praesertim multa ac diuinitus ipsis | |
| immortalibu de diuis dare dicta suerit | |
| atque omnem rerum naturam pandere dictis. | |
| |